Psalms 15

CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur. etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quae pertulit ad gloriam haereditatis suae perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quae bona fecit illi Deus. AUG. etc., usque ad et potentia ut resurgerem. CASS. Quasi, haec dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hae sunt mirae dum eis obedientes, fiunt de terrenis coelestes. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quae in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, est id est, portio et praemium, id est, sanctorum. Et id est, merces passionis. Haereditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet haeredem nisi praeclarus. etc. Ibid. Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam. Id est, in sanctis. Ibid. Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et haec sunt, per quae haereditas restituitur ut sit rex Judaeorum, ut titulus dicit. etc. AUG. Quo haec haereditas videri et possideri potest. etc. Id est, super intellectum. etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione. Ibid. Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur. . .
Copyright information for VulgGlossa